STEPHANOPHORI

STEPHANOPHORI
STEPHANOPHORI
Graece Στεφανηφόροι, i. e. Coronigeri, apud Graecos dicebantur Magistratus illi, quibus sacrificandi ius erat; non enim aliter quam coronatos sacra fecisse Veteres alibi diximus. Erat haec dignitas eminentissima, unde Plut. iungit Θεσμοθέτην, Χορηγὸν, Στεφανηφόρον. Sic Athenis fuit Magistratus, cui nomen Ἐννέα Α῎ρχοντες, Novem-Viri, dicebaturque ςτεφανηφόρος ἀρχή, quasi augustior consessus, cui coronae gestandae adeoque sacrificandi ius fuit: quae eorum munera vocabant κοινὰς ςτεφανηφορίας, ut videre est apud Plut. κεφαλ. καταργ. Ρ῾ωμ. Sed et Tarsi tyrannum ςτεφανηφόρον, more Graecô, a popularibus suis creatum esse, refert Athenaeus l. 5. traditque Philostratus, ab hac summa dignitate, cui nomen Στεφανηφόρος ἀρχὴ, Smyrnaeos imponere consuevisse singulis annis nomina, quomodo Romae Consulum nominibus notati sunt, in Heraclito. Similiter illos apud Platonem Magistratus, qui in Magnetum Rep. optimi renuntiabantur, inter alias praerogativas, solos coronam ex auro gerendi ius habuisse, legimus apud Platonem de LL. l. 12. Vide supra in voce Magistratus, et plura hanc in rem, apud Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 14. In Pentathlo, cum victor palmam primo accipiebat, inde voce Praeconis renuntiabatur ac celebrabatur, tandem coronâ redimiebatur, totum hoc ςτεφανηφορίαν appellatum esse, habes apud Pausaniam l. 5. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”